- MUNTZENBERGICA Familia
- MUNTZENBERGICA Familiainter Germaniae illustres, Hanovicae stirpis ramus fuit: haec enim, cuius inter Wetteravicos Comites a pluribus saeculis memoria floruit, postquamplurium deficientium in sitione crevisset, inde Munzenbergicus, Rheineccius, Ziegenhainensis (qui iterum domô exiit) Liechtenbergius, Bipontinus, tituli, A. C. 1451. Reinhardus obiit, pater Reinhardi I. et Philippi, quorum hic ab uxore Lichtenbergium dominium nactus, novae lineae, adhuc supersitis, auctor fuit: Ille Hanovicum ramum propagavit, cuius extremos palmites, Hanovicum Philippus Ludovicus A. C. 1641. Schwartzenfelsium Ioh. Ernestus A. C. 1642. terminârunt. Ita autem Ioh. huius Ernesti progenitores habent: Praefati Reinhardi I. fil. Philippus I. Comes Hanoviae in Muntzenberg, obiit A. C. 1500. ex Adriana (filia Engelberti Nassoviae Comite) pater Reinhardi II. defuncti A. C. 1512. Hô et Catharinâ Schwartzenburgicâ (filiâ guntheri Comitis) genitus Philippus II. decessit A. C. 1519. superstite, ex Iulianâ Stolbergia (filia Botonis Comitis, exstincta A. C. 1580.) filiô Philippô III. qui fatô functus est A. C. 1561. Huic Helena Palatina, (filia Iohannis II. Comitis Palatini Rheni, lineae Simmerensis) peperit Philippum Ludovicum, Comitem Hanoviensem in Munzenberg, exstinctum A. C. 1580. et ex Lucia Magdalena Waldeccia patrem Alberti comitis Hanoviae in Schwartzenfels, qui demortuus A. C. 1636. ex Irmgardi Isenburgica (silia Philippi Comitis de Isenburg et Budingen) pater fuit, Iohannis Ernesti, totius lineae Muntzenbergicae ultimi, denati, A. C. 1642. Catharinae Elisabethae (quae nupta Wilhelmo Ottoni Comiti Isenburgico, obiit A. C. 1647.) Iohannae (quae primis nuptiis Wolfgango Friderico Rheingravio; alteris Emanueli Principi Portugalliae iuncta fuit) Elisabethae, Mariae Iulianae (uxoris Iohannis Ludoviei Comitis Isenburgici) et Magdalenae Elisabethae (quam Georg. Fridericus Dn. et Pincerna de Limpurg uxorem habuit) etc. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobilit. Europ. Part. 2. p. 16.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.